Luke 13

Dum magister veritatis praesentes instrueret qualiter se praeparare deberent ad adventum judicis, et qualiter qui se non praeparant sunt damnandi, nuntiatur ei de Galilaeis, quod quasi juste ideo petierunt, quod non bene se praeparaverunt: et respondet Dominus, et illos vere fuisse peccatores et juste periisse, et similiter alios peccatores perituros, si se peccatores non attendunt. Quasi dicant: Apparet istos fuisse peccatores et damnandos in aeternum, qui tam scelerata morte ab impio praeside inter sua sacrificia occisi sunt. Galilaei impias scelerata morte scelerum suorum poenas solvunt, quibus tamen non ipsa mors obfuit, ut in secundam mortem mitterentur, sed improba vita. Puniti sunt autem ad correctionem viventium, ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat, vel ad exemplar corrigi nolentium, ideoque pessime periturorum. . etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impoenitentes Judaeos incipiendo a Galilaea adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilaeorum accessus non erat, humano sanguine foedarentur. Isti Hierosolymitae sicut et Galilaei non soli peccatores fuerunt, sed in terrorem reliquorum puniti sunt; qui ruina turris pressi significant Judaeos qui poenitere noluerunt, cum suis moenibus esse perituros. Nec frustra decem et octo, qui numerus apud Graecos ex iota et ita exprimitur, hoc est ex eisdem litteris quibus nomen Jesus incipit. Significat autem Judaeos hinc maxime perituros, qui nomen Salvatoris recipere noluerint. Illa turris significat illum qui est turris fortitudinis, quae merito in Siloa, quia Siloa, quod interpretatur significat eum qui missus a Patre venit in mundum, qui omnes super quos ceciderit conteret. . In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneae succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneae intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: Isa. 9.. in qua domo Synagoga condita est sicut ficus in vinea. Sed qui in vinea peccantem a viatoribus permisit diripi, hanc etiam ficum jussit excidi. In qua quaerit fructum, non qui adesse nesciret, sed ostendit in figura, quia in Synagoga jam fructum habere deberet. Nec ante tempus quaerit qui per triennium venit. Qui per Moysen Synagogam instituit, ipse in carne apparens in Synagoga crebris docet, fructum fidei quaerit, sed in Pharisaeis non reperit. Cultor vineae, doctores sunt et apostoli quorum precibus et monitis assidua Dei cura suggeritur, quibus Dominus saepe de infructuosa gente Judaeorum conqueritur, quod per tres annos suae visitationis, id est, in legalibus edictis, propheticis contestationibus, Evangelii gratia, negligens exstiterit. etc. Potest per terram sterili ficu occupatam Judaica plebs signari, quae noxia praepositorum umbra premitur, ne lumen veritatis videat et exemplis eorum impeditur, ne sole dilectionis calescat; unde Matth. 23.: etc. Terram occupat, qui locum quem tenet bonis operibus non exercet, qui exemplo pravitatis impedimentum praestat caeteris. etc. Donec radicem infructuosae mentis humilem, et praesentium pressurarum, et aeternae damnationis incutiendo metum. Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Novit cultor terram excolere, qui novit vitia reprehendere. Intellexit duritiam et superbiam Judaeorum causam esse sterilitatis. Pollicetur itaque dura corda apostolicis ligonibus esse fodienda, et superbientia ad humilitatem revocanda. Id est, malorum quae fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem. Peccata enim carnis stercora dicuntur, quae immittuntur ad radicem arboris, quando pravitatis conscientiae tangitur cogitationis memoria, et dum inde poenitet quasi per tactum stercoris redit ad fecunditatem operis. Cum poenitentiae ordo exigeret, ut apponeret, reservabitur vel aliquid tale, nihil tamen subjunxit, sed suspendit sententiam. Scilicet, non fecerit fructum, continue judicium venturae damnationis annexuit, quia procliviores ad negandum quam ad credendum videbat. Hanc similitudinem de ficulnea dicitur Dominus docuisse in Synagoga, ut intimetur ad ipsam Synagogam pertinuisse parabolam. Quod enim fructum quaerit in ficulnea nec invenit, significat quod verbum commodat Synagogae, nec illa recipit, quam tamen non ex toto exstirpandam, sed reliquias per fidem salvandas intelligens, mox ibidem primitivae Ecclesiae sanatio sub specie incurvae mulieris subsequitur. Idem enim significat ficulnea reservata quod mulier erecta. Sabbatis docet et curvam erigit, quia per verbum praedicationis a temporalibus ad aeterna erectos ad quietem resurrectionis perducit. etc. Haec mulier non nisi post decem et octo annos erigi potuit, quia humana natura hanc corruptionem deponere et ad induendam incorruptionem aeternae beatitudinis erigi non poterit, nisi prius impleverit legem quae in decem praeceptis continetur, et gratiam in qua Christi resurrectio facta est et nostra exspectatur. etc. Senarius in quo mundi creatura perfecta est, operum perfectionem signat, qui per tres multiplicatos decem et octo reddit, et signat eos qui in tribus temporibus Dominicae visitationis, scilicet ante legem et sub lege et sub gratia, perfectionem operum habent. Hoc ergo tempore Judaea a suae mentis rectitudine curvata fuit, quae magis terrena quam coelestia noverat, operatur. . Deus ab operibus mundi Sabbato requievit. Unde et Moyses Sabbato a servili et noxia actione feriandum praecepit, praefigurans tempus quo nostra saecularia opera, non vero religiosa, id est laudandi Deum cessabunt. In signum hujus rei etiam Sabbato Dominus curat. Hoc autem non intelligens archisynagogus fallitur et fallit, quia lex in Sabbato non hominem curare, sed servilia opera facere, id est peccatis gravari prohibuit. Merito hypocritas, id est simulatores vocat, qui cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominis non reverentur postponere curae pecoris. Mystice. Bos qui cognovit possessorem suum et asinus qui novit praesepe domini sui, Judaicum et Gentilem populum significant, qui uterque peccati vinculis absolutus, sitim aestumque hujus mundi per haustum Dominici fontis deposuit. In his ergo duobus animalibus vocationem duorum populorum, adversantibus Judaeis, praenuntiat Dominus. etc. Filia Abrahae, quaeque fidelis anima filia Abrahae, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quae tempore legis et Dominicae resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longae captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a praesepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahae a vinculo noxiae inclinationis erigi Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneae sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahae, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem. Scribae et Pharisaei, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt. Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quae excaecatis Judaeis congregandae sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis. Quandoquidem aderant gaudentes et glorificantes, dicebat ad commendationem et instructionem illorum qui per humilitatem et fidei fervorem exaltandi sunt in Ecclesia. etc. Granum sinapis, res vilis et simplex, sed, si teritur, vim suam fundit. Regnum ergo coelorum, id est fides per quam venitur ad regnum, comparatur grano sinapis: quia primo humilis et quasi abjecta et amari saporis propter infirmitatem Christi et scandalum crucis; sed trita adversis, gratiam suae virtutis effundit et odore suo circumstantes adimplet, dum gloriam resurrectionis et ascensionis etiam post mortem praedicavit toto orbe terrarum. Vel corpus Christi granum sinapis, quod accipiens Joseph in horto sepelivit, quod postea in resurrectione et ascensione crevit. Expandit ramos, praedicatores per totum mundum mittens, in quorum dictis et consolationibus fideles a fatigatione mundi respirant. . etc. Mulier Ecclesia, cujus farina sumus, quotquot timoris et spei exercitio quasi mola superiore et inferiore conterimur, ut unus panis multi simus in Christo. Abscondit ergo Ecclesia fermentum dilectionis in farinae sata tria, quia praecipit ut diligamus Deum toto corde, tota anima, tota virtute. etc. Ubique indifferenter praedicabat, non personas discernens, sed salutem credentibus quaerens. . etc. Quasi diceret: Vere pauci, et illi cum magnis laboribus, quia nisi mentis intentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima ad ima semper revocatur. etc. Paterfamilias Christus, cum ubique ex Divinitate sit, illis jam intus esse dicitur, quos in coelo praesens sua visione laetificat, sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adjuvat. Intrabit ergo cum totam Ecclesiam ad sui contemplationem perducet. Claudet ostium, cum reprobis locum poenitentiae tollet, qui foris stantes pulsabunt, id est a justis segregati, misericordiam quam contempserunt frustra implorabunt. Modo tempore misericordiae contendite, quia tempore judicii reprobis tollitur locus poenitentiae, qui nunc aperitur cunctis pie quaerentibus. Non novit lux tenebras, id est non aspicit, quia, si aspiceret, tenebrae non essent. etc. Non festivitatum epulatio juvat, quae fidei pietas non commendat. Non scientia Scripturarum notum Deo facit, quem operum iniquitas indignum ostendit. Vel de Judaeis simpliciter intelligendum est, qui respuentes mysteria fidei, gratos se Deo arbitrantur, quod in templo victimis oblatis coram Domino epulantur, et lectionem prophetarum auscultant. Vel mystice: Manducat coram Domino et bibit, qui verbi pabulum avide suscipit. etc. Scriptura in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus enim in apertioribus, ubi ita absorbetur sicut invenitur. Et occulta ergo et aperta se intellexisse testantur, qui, reprobante judice, quod manducaverunt conqueruntur. . etc. Fletus de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari, quia ibi transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium. Vel stridor prodit indignantis affectum, quod sero poenitet, quod deliquit pertinaciter. Vel stridebunt dentibus, qui hic de edacitate gaudebunt. Flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabuntur. Et nota per fletum qui est oculorum, et stridorem dentium, veram impiorum resurrectionem. Multi prius ferventes postea torpent. Multi prius frigidi, subito ardescunt. Multi in saeculo despecti, in futuro sunt glorificandi. Alii apud homines gloriosi, in futuro sunt damnandi. Vel gentiles, qui diu sine fide vixerant, ad fidem sunt vocandi, Judaei exsecrandi. . etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Haec omnia haereticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianae fidei, in credentibus conantur exstinguere. etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec haeretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere daemonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea praecepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam. Non poterit perturbare Herodes quin ita agam et ita consummar, sed nec mortem corporis mei poterit operari, quam in Jerusalem oportet fieri, ubi non ipse sed Pilatus dominatur. etc. Prima dies, est per Dei gratiam abrenuntiare vanitatibus. Secunda, concordare veritati moribus et vita. Tertia, est ultima glorificatio. etc. Ubi prophetae mei, ibi ego caput prophetarum debeo immolari, pro quo peccato juste ipsa destruetur, cui destructioni eorum sicut pius pater condoleo. Ac si dicat: Ego volui et tu noluisti: et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. In hoc quod dicit: etc., omnes retro prophetas a se missos testatur. etc. Pulchre qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, se avi comparat, quia fraudulenta vulpes semper avibus insidias tendit. Templum vel civitas, quia, occiso Domino, Romani quasi vacuum nidum diripientes, tulerunt locum et gentem. etc. Nisi poenitentiam egeritis et confessi fueritis me Filium omnipotentis Patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis. etc. Hoc quidem turbae dixerunt Domino veniente in Jerusalem. Sed quia Lucas non dicit Dominum ad Galilaeos postea reversum, ut ab illis hoc ei decantaretur, cogit mystice hoc de adventu claritatis intelligi.
Copyright information for VulgGlossa